Letra V

Vallterra, Lluis de

Doctor en Lleis i Canonge de Girona, capellà del Papa Luna, Benedicte XIII, va ser nomenat Vicari del Papa en el Maestrat montesià. En 11 d abril de 1410 confirma a Vinalaroç els seus privilegis, segons documents signats a Sant Mateu. Borràs Jarque n aporta un d ells en la seua Història de Vinaròs, pàgines 282 a 284. Un altre l’aporta l’historiador Betí, de Sant Mateu, i té la mateixa data. Document. «El justicia, jurats i síndics de Vinaròs requerixen a Berenguer Domenge. Comanador de Culla, arran d’allò que devien fer respecte al jurament de fidelitat i homenatge a LL. de Vallterra, i que se’ls demanava. Sant Mateu, 11 d’abril de 1410.»
«Noverint universi, Quod die veneris hora terciarum vel inde circa intitulata undecima die Mensis aprilis Anno a Nativitate domini Millessimo Quadringentessimo decimo in platea Ville Santi Mathei, in mei Petri Textoris notarii publici presencia et tescium infrascriptorum.Venerabiles Bernardus Miralles, justicia,Bernardus Magistri, Bartholomeus Roqua, jurati, Bernardus Botarell, Mascharosius Bartholomei, sindici Universitatis loci de Vinalaroç diocesis Dertussensis existentes personaliter ante presenciam honorabilis ffratris Berengarii Domenge, Comendatoris seu preceptoris Tinencie Culle, sindici Ordinis Muntesie eidem dicentes seu intimantes dictis nominibus, quod cum venerabilis Ludovicus de Vallterra, Canonicus Gerundensis, Vicarius et Comissarius domini nostri Pape mandasset et precepisset eisdem justicie, juratis et sindicis Universitatis dicti loci quod eidem Ludovico prestassent ex potestate eidem atributa per dictum dominum nostrum Papam juramentum ffidelitatis et homagium prout actenus erat assuetum prestare Reverendissimo domino Magistro de Muntessia.Ideo dicebant predicto Venerabili Berengario Domenge Comendatori qui supra, nominibus jam dictis, si sua et dicti Ordinis credebat interesse.dixisset eisdem justicie, juratis et sindicis quid facturi essent super juramentum fidelitatis et homagium quod moniti erant prestare predicto honorabili Ludovico pro domino nostro Papa cum iidem justicia, jurati et sindici nomine dicte Universitatis et eius singularium essent presti et parati se defendere a prestacione dictorum juramenti et homagii, si ex parte jam dicti Ordinis erant instructi seu taliter privilegiati quod dictam prestacionem juramenti et homagii non tenerentur, petentes de predictis eisdem fieri et tradi nomine dicte Universitatis dicti loci instrumentum publicum seu eciam instrumenta publica.Et incontinenti dictus venerabilis ffrater Berengarius Domenge, Comendator qui supra, dixit, quod nichil volebat dicere nisi quod prestarent predictum juramentum et homagium jam dicto venerabili Ludovico de Vallterra pro domino nostro Papa, tanquam filii obediencie, cum dictus dominus noster Papa esset dominus Universitatuum Magistratus Muntessie et aliarum Universitatuum Ecclesie.Ideo dixit nescire defensiones seu privilegia aliqua pertinencia dicto Ordini propter quod a(d) predicta nontenerentur.Quibus peractis incontinenti tam predictus Comendator quam justicia, jurati et sindici pecierunt predictis adjungi et continuari et eisdem et utrique parti eorum fieri publicum seu publica instrumenta tot quod habere voluerint et pecierint.
Pro testibus vocatis Bernardo Pastor apotechario et Guillermo Comi ville Sancti Mathei vicinis.
Sig + num Petri Textoris notarii publici regia auctoritate per totam terram et dominacionem Domini Regis Aragonum. Qui predictis interfuit et eaque requisitus scribi fecit et clausit XXXj die decembris anno a Nativitate domini M.CCCC.XXXX.iiij, constat de superposito in Xij linea ubi legitur loci.» (Betí Bonfill, Manuel.Morella y el Maestrazgo en la Edad Media.Castelló 1972; pp. 243-4).

Comment here

15 − = 7